Evangelium Secundum Lucam*

Caput 23: Versus 36

Illudebant autem ei,etc. Nota quod Judaei vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturae sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judaeorum insultant.Et acetum offerentes.Acetum erant Judaei, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.
(* Traductions européennes)